monumenta.ch > Servius > 596 > 639 > 511 > 366 > 705 > 577 > 856 > 872 > 403 > 331 > 713 > 674 > 883 > 883 > 553 > 530 > 946 > 870 > 139 > 775 > 750 > 168 > 64 > 316 > 605 > 432 > 707 > 645 > 675 > 864 > 354 > 790 > 120 > 572 > 118 > 262 > 179 > 546 > 364 > 789 > 630 > 322 > 621 > 305 > 568 > 851 > 398 > 725
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 725

1 lmuppiter ipse duas aequato examine lances|lm aut poetice dictum est et ratione caret: nam Iuppiter ignorare nihil poterat: aut certe illud quaerit, quis ibi de Turno et Aenea mortis adferat causam. nam dicunt philosophi, mortem ad eum minime pertinere: nam bona tantum praestat, nec ad eum quae mala sunt, pertinent: nam ideo et aequas lances sustinet. vel ideo a Iove hoc fit, ut Iunoni aliisque deis necessitatis violentiam probet. an inquirit, utrum tempus sit? tamen sciendum, locum hunc a Vergilio ita esse translatum, ut in Homero lectus est.
2 lm|examine|lm examen proprie est filum, quo trutina regitur.
Servius HOME

bav1646.445 bnf7761.70 bnf7959.252 bnf7960.199 bnf10307.471 csg862.337 med221.370

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik