monumenta.ch > Servius > 50 > 745 > 293 > 411 > 500 > 397 > 57 > 798 > 179 > 487 > 359 > 85 > 210 > 153 > 35 > 177 > 130 > 393 > 482 > 670 > 198 > 15 > 239 > 30 > 338 > 226 > 246 > 279 > 356 > 79 > 30 > 638 > 580 > 133 > 134 > 9 > 425 > 396
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 395 <<<     >>> Versus 397

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 396

1 lm|potestates herbarum|lm vim, possibilitatem, quae δύναμις dicitur. nam in herbarum cura nulla ratio est: unde etiam ait 'mutas artes': licet alii mutam artem tactum venae velint, alii 'mutas artes' musicae comparatione. alii 'mutas', quia apud veteres manibus magis medicina tractata est: unde et chirurgia dicta; nam ipse ait 'multa manu medica Phoebique potentibus herbis'. ergo 'mutas', quia, ubi manu res agebatur, cessabat oratio.
2 lm|usumque medendi |lm ἐμπειρικήν scientiam, hoc est medicinam, in usu, non in ratione constantem: nam quaedam artes usu discuntur, sicut ipsa maxima parte medicina, quae ante Hippocratem fuit.
Servius HOME

bav1646.439 bnf7761.66 bnf7959.249 bnf7960.198 bnf10307.467 csg862.316 med221.366

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik