monumenta.ch > Servius > 352 > 856 > 41 > 516 > 180 > 727 > 500 > 790 > 198 > 59 > 482 > 595 > 709 > 106 > 868 > 598 > 416 > 291 > 490 > 243 > 798 > 233 > 296
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 295 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 296

1 lm|hoc habet|lm id est letali percussus est vulnere. apud antiquos enim id erat 'hoc habet', quod nunc 'peractum est': sic Terentius 'certe captus est, habet'. sane sarcasmos est, carnificina quasi, de loci qualitate inventus: nam quia super aras cecidit, ait 'haec melior magnis data victima divis'.
Servius HOME

bav1646.438 bnf7761.65 bnf7959.248 bnf7960.198 bnf10307.466 csg862.311 med221.365

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik