monumenta.ch > Servius > 124 > 762 > 339 > 378 > 354 > 425 > 464 > 708 > 304 > 670 > 279 > 424 > 336 > 364 > 249 > 225 > 226 > 399 > 200
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 199 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 200

1 lm|qui foedera fulmine sancit|lm confirmat, sancta esse facit, quia cum fiunt foedera, si coruscatio fuerit, confirmantur: vel certe, quia apud maiores arae non incendebantur, sed ignem divinum precibus eliciebant, qui incendebat altaria. 'sancire' autem proprie est sanctum aliquid, id est consecratum, facere fuso sanguine hostiae: et dictum 'sanctum', quasi sanguine consecratum.
Servius HOME

bav1646.436 bnf7761.63 bnf7959.247 bnf7960.197 bnf10307.464 csg862.305 med221.364

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik