monumenta.ch > Servius > 906 > 293 > 897 > 162 > 448 > 264 > 302 > 211 > 332 > 405 > 112 > 298 > 583 > 863 > 286 > 680 > 415 > 876 > 641 > 100 > 660 > 714 > 744 > 192
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 191 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 192

1 lm|sacra deosque dabo|lm captat gratiam populi. magna enim fuit apud maiores sacrorum cura, sicut diximus supra: unde nunc Aeneas id agit ne pereant. et re vera constat, sacra Phrygia, nunc Latinis tradita, coluisse Romanos.
2 lm|Latinus habeto|lm aut antiquus vocativus est: aut 'habeto' tertia persona sit. sane sciendum quia crebra soceri commemoratione sibi favorem Latini conciliat; item dicendo 'mihi moenia Teucri constituent' popularem gratiam captat, quia supra dixerat Drances 'saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit'.
Servius HOME

bav1646.435 bnf7761.62 bnf7959.247 bnf7960.197 bnf10307.464 csg862.303 med221.364

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik