monumenta.ch > Servius > 197 > 583 > 493 > 129 > 784 > 197 > 832 > 514 > 454 > 595 > 809 > 352 > 217 > 430 > 466 > 634 > 563 > 122 > 122 > 106 > 270 > 401 > 136 > 319 > 401 > 588 > 598
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 597 <<<     >>> Versus 599

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 598

1 lm|etruscique duces|lm Etruria dicta est, quod eius fines tendebantur usque ad ripam Tiberis, quasi ἑτερούρια; nam ἕτερον est alterum, ὅρος finis vocatur. Roma enim antea unam tantum Tiberis ripam tenebat: Iuvenalis 'et quae imperii fines Tiberinum virgo natavit'. quidam sane 'Etruri' legunt, ab 'Etruria': trans Tiberim enim Etruriam dicebant, homines Etruros, quos nunc Etruscos.
Servius HOME

bav1646.420 bnf7959.241 bnf7960.192 bnf10307.454 csg862.254 med221.356 uldBPL52.114

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik