monumenta.ch > Servius > 204 > 161 > 553 > 546 > 288 > 203 > 782 > 644 > 147 > 304 > 255 > 648 > 262 > 360 > 262 > 586 > 135 > 402 > 663 > 346 > 461 > 763 > 215 > 570 > 453 > 484 > 194 > 481 > 186 > 110 > 492 > 836 > 423
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 422 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 423

1 lmndecores|lm 'decor' decoris facit, sicut 'auctor' auctoris: 'decus' decoris, sicut 'pecus' pecoris. similiter facit in compositione 'indecor' indecoris, 'indecus' indecoris. ergo in neutro 'co' brevis est, in masculino producitur: unde apparet systolen fecisse Vergilium. nam 'indecores' nominativus est pluralis a masculino, ab eo quod est 'indecor': nam non potest 'hic indecus' facere: neutrum enim 'us' terminatum, masculinum ex se non facit. aut certe dicamus 'indecores' declinationem esse, cuius nominativus singularis non invenitur.
2 lmn limine primo|lm quasi in ipso initio et aditu infelicitatis: et ad illud respexit quod supra dixerat 'et semel agmine verso funditus occidimus'.
Servius HOME

bav1646.415 bnf7959.238 bnf7960.190 bnf10307.450 csg862.236 med221.352 uldBPL52.114

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik