monumenta.ch > Servius > 691 > 117 > 559 > 530 > 242 > 687 > 499 > 389 > 608 > 495 > 540 > 739 > 275 > 288 > 222 > 269 > 133 > 377 > 611 > 303 > 374 > 105 > 358 > 695 > 467 > 388 > 506 > 400 > 450 > 399 > 748 > 212 > 269 > 642 > 569 > 813 > 566 > 819 > 101 > 157 > 279 > 495 > 439 > 692 > 514 > 444 > 488 > 284 > 684 > 624 > 203 > 756 > 629 > 606 > 273 > 446 > 204 > 654 > 425 > 292 > 536 > 852 > 586 > 513 > 719 > 644 > 565 > 319 > 547 > 654 > 226 > 676 > 406 > 527 > 640 > 351
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 350 <<<     >>> Versus 352

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 351

1 lm|fugae fidens|lm illud respicit quod bella deseruit, Iunone faciente: vel quia eius exercitus fugit. 'fugae' autem figurate dixit pro 'fuga fidens'.
2 lm|caelum territat armis|lm dictum quidem Vergilii gravitati non congruit, sed perite Dranci haec data sunt verba, qui tumida uti oratione inducitur: unde ei paulo post Turnus obicit, 'quae tuto tibi magna volant', item 'proinde tona eloquio', item 'ventosa in lingua'. deinde diximus Drancem librare se ad orationem Latini: unde nunc dicit 'et caelum territat armis', quia audierat 'bellum inportunum, cives, cum gente deorum', id est contra eos pugnat, qui favore <deorum> nituntur.
3 lm|caelum t. a.]|lm quasi vanus et qui ventis minetur.
Servius HOME

bav1646.413 bnf7959.237 bnf7960.189 bnf10307.449 csg862.229 med221.350 uldBPL52.114

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik