monumenta.ch > Servius > 630 > 326 > 212 > 398 > 354 > 775 > 114 > 14 > 196 > 379 > 589 > 568 > 214 > 555 > 529 > 611 > 500 > 446 > 184 > 597 > 594 > 743 > 661 > 168 > 315 > 580 > 198 > 326
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 325 <<<     >>> Versus 327

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 326

1 lm|bis denas italo texamus robore naves|lm quaeritur unde scierit Latinus, viginti naves habuisse Aenean; sed ita absolvitur: potuit speculatione, potuit rumore cognoscere, postremo aestimatione dixit, quae amplius solet conplecti: quia de viginti navibus unam periisse cum Oronte, quattuor in Sicilia concrematas.
2 lm|texamus|lm quidam 'texamus' proprie dictum tradunt, quia loca in quibus naves fiunt, Graece ναυπήγια, latine textrina dici: Ennius dicit 'idem campus habet textrinum navibus longis': navalia enim non esse ναυπήγια, sed νεώρια.
Servius HOME

bav1646.412 bnf7959.237 bnf7960.189 bnf10307.448 csg862.226 med221.349 uldBPL52.114