monumenta.ch > Servius > 626 > 782 > 675 > 262 > 518 > 483 > 553 > 195 > 270 > 790 > 386 > 546 > 442 > 316 > 605 > 354 > 884 > 645 > 289 > 198 > 605 > 483 > 594 > 725 > 315 > 446 > 195 > 611 > 297 > 322 > 322 > 530 > 473 > 300 > 212 > 468 > 240 > 398 > 888 > 278 > 578 > 318 > 118 > 630 > 318 > 315 > 517 > 597 > 379 > 114 > 803 > 775 > 326 > 578 > 630 > 354 > 234 > 316 > 775 > 107 > 139 > 479 > 186
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 185 <<<     >>> Versus 187

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 186

1 lm|more tulere patrum|lm quia apud varias gentes diversa fuerunt genera sepulturae, inde est quod alii obruuntur, alii exuruntur, alii proprias remittuntur ad patrias; alii per diem, ut nunc isti, alii per noctem, ut supra Pallas. et perite has varietates Vergilius posuit: namque Heraclitus qui omnia vult ex igne constare, dicit debere corpora in ignem resolvi. Thales vero qui confirmat omnia ex umore creari, dicit obruenda corpora, ut possint in umorem resolvi.
2 lmgnibus atris|lm atqui ignes atri non sunt; sed epitheton traxit de negotio, ut 'atris' diceret, hoc est funebribus, ut paulo post 'maestum funeris ignem', id est funebrem: nam maestus esse non potest ignis.
3 lm|atris|lm cum concipiuntur.
Servius HOME

bav1646.406 bnf7959.234 bnf7960.186 bnf10307.443 csg862.203 med221.344 uldBPL52.112