monumenta.ch > Servius > 139 > 188 > 322 > 432 > 611 > 775 > 216 > 184 > 195 > 510 > 395 > 446 > 594 > 311 > 354 > 483 > 173 > 629 > 578 > 198 > 240 > 782 > 468 > 354 > 212 > 605 > 645 > 630 > 179 > 626 > 386 > 605 > 790 > 688 > 125 > 398 > 184
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 183 <<<     >>> Versus 185

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 184

1 lm|opera atque labores|lm 'hoc opus' et 'haec opera' tunc dicimus, quando negotium ipsum quod geritur significamus; si autem feminino genere dixerimus 'operas', ipsas personas quae aliquid faciunt significamus; sicut 'custodia' dicitur quae custodit, ut 'cernis custodia qualis vestibulo sedeat': nam ut hi qui custodiuntur 'custodiae' dicantur, usurpatum est. unde male est in usu 'custodiae audiuntur'.
Servius HOME

bav1646.405 bnf7959.233 bnf7960.186 bnf10307.443 csg862.202 med221.344 uldBPL52.112

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik