monumenta.ch > Servius > 201 > 474 > 200 > 434 > 271 > 50 > 69 > 155 > 406 > 69 > 457 > 478 > 1 > 23
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 22 <<<     >>> Versus 24

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 23

1 lm|qui solus honos acheronte sub imo est|lm hoc ideo intulit, quia in sexto de insepultis dixit 'centum errant annos volitantque haec litora circum': Palinurus Aeneae 'portusque require Velinos sedibus ut saltem placidis in morte quiescam'. et bene 'Acheronte sub imo', quia haec res ad umbras tantum pertinet: nam apud prudentes homines nullius momenti sunt ista.
Servius HOME

bav1646.401 bnf7959.231 bnf7960.185 bnf10307.440 csg862.187 med221.340 uldBPL52.109