monumenta.ch > Servius > 615 > 18 > 57 > 672 > 183 > 461 > 66 > 17 > 207 > 42 > 149 > 792 > 333 > 50 > 15 > 70 > 25 > 13 > 58 > 231 > 166 > 253 > 39 > 384 > 618 > 587 > 23 > 342 > 655
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 655

1 lm|osinius|lm ipse est quem supra Massicum dixit. ergo, ut diximus, [si] Osinius proprium est, Massicus appellativum: licet possit fieri ut duo nomina unius sint, ut Numa Pompilius, Alexander Magnus, Numanus Romulus. alii volunt non eundem esse Massicum, quem Osinium; nam duas civitates supra commemorat, Clusium et Cosam: et tradunt potuisse fieri ut hic Osinius rex quidem unius de memoratis fuerit civitatibus, sed sub imperio Massici egerit: nam et Rhamnetem et Romulum, quos in ducum ordinem non numeravit, reges fuisse dixit. alii hunc postea κατὰ τὸ σιωπώμενον volunt venisse, quia in catalogo eius non meminit.
2 lm|clusinis oris|lm Tusciae civitate.
Servius HOME

bav1646.394 bnf7761.60 bnf7959.228 bnf7960.182 bnf10307.434 csg862.161 med221.334 uldBPL52.106