monumenta.ch > Servius > 139 > 188 > 322 > 432 > 611 > 775 > 216 > 184 > 195 > 510 > 395 > 446 > 594 > 311 > 354 > 483 > 173 > 629 > 578 > 198 > 240 > 782 > 468 > 354 > 212 > 605 > 645 > 630 > 179 > 626 > 386 > 605 > 790 > 688 > 125 > 398 > 184 > 479 > 594 > 279 > 350
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 350

1 lm|boreae de gente suprema|lm aut originem ducentes a Zetho et Calai, qui filii Boreae et Orithyiae nymphae fuerunt, ut 'de gente' de genere accipiamus: aut certe in hyperboreis montibus natos, unde est origo venti Boreae. 'suprema' autem pro 'supremi Boreae'. si autem, ut quidam volunt, Boream principium generis accipiamus, erit 'suprema' dictum pro 'summa': quod si ventum intellegimus, 'suprema' ultima modo: sicut <enim> dictum est, initium flandi Boreas concipit <ab hyperboreis montibus>.
2 lmsmara|lm Thraciae civitas a monte Ismaro dicta. hic autem feminino 'Ismara', quia patriam dixit, ibi neutro 'iuvat Ismara Baccho conserere'.
Servius HOME

bav1646.387 bnf7761.52 bnf7959.225 bnf7960.179 bnf10307.429 csg862.133 med221.328 uldBPL52.106

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik