monumenta.ch > Servius > 546 > 390 > 473 > 707 > 517 > 410 > 356 > 364 > 469 > 803 > 234 > 350 > 479 > 688 > 626 > 782 > 629 > 173 > 311 > 395 > 510 > 216 > 279
    >>> Versus 280

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 279

1 lm|quod votis optastis adest|lm magna ars persuadentis est, ut quod cupit fieri, in praeiudicium trahat. sic hoc loco quia vult Turnus, ut optent pugnam eius socii, hanc eos semper dicit optasse.
2 lm|perfringere dextra|lm fortiter facere. et bene verbo usus est militari.
Servius HOME

bav1646.385 bnf7761.62 bnf7959.224 bnf7960.178 bnf10307.428 csg862.127 med221.327 uldBPL52.106