monumenta.ch > Servius > 804 > 560 > 379 > 806 > 229 > 291 > 107 > 494 > 533 > 369 > 186 > 411 > 383 > 798 > 123 > 900 > 317 > 127 > 225 > 619 > 631 > 223 > 380 > 387 > 755 > 556 > 805 > 226 > 361 > 244 > 419 > 388 > 493 > 213
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 212 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 213

1 lm|tot lecti proceres|lm quare Tarchonem praeteriit: an quia illi omnes sub imperio eius fuerunt?
2 lm|ter denis|lm triginta accipiamus naves fuisse, non, ut quidam volunt, singulos duces tricenas naves habuisse: nam enumeratorum militum non convenit numerus, praesertim cum sequatur 'subsidio Troiae', id est parvo auxilio: nam apud maiores bella non ambitu, sed virtute constabant.
3 lm|Troiae|lm aut castra Aeneae dixit: aut 'Troiae' pro Troianis.
Servius HOME

bav1646.384 bnf7761.62 bnf7959.223 bnf7960.177 bnf10307.426 csg862.121 med221.325 uldBPL52.106

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik