monumenta.ch > Servius > 630 > 326 > 212 > 398 > 354 > 775 > 114 > 14 > 196 > 379 > 589 > 568 > 214 > 555 > 529 > 611 > 500 > 446 > 184
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 183 <<<     >>> Versus 185

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 184

1 lm|pyrgi veteres|lm hoc castellum nobilissimum fuit eo tempore quo Tusci piraticam exercuerunt; nam illic metropolis fuit: quod postea expugnatum a Dionysio tyranno Siciliae dicitur, de quo Lucilius 'scorta Pyrgensia'.
2 lmntempestaeque graviscae|lm Graviscanum oppidum alii intempestum dicunt ventis et tempestatibus carens: quod nulla potest ratione contingere. intempestas ergo Graviscas accipimus pestilentes secundum Plinium in naturali historia et Catonem in originibus, ut intempestas intellegas sine temperie, id est tranquillitate: nam ut ait Cato, ideo Graviscae dictae sunt, quod gravem aerem sustinent.
Servius HOME

bav1646.382 bnf7761.62 bnf7959.223 bnf7960.177 bnf10307.426 csg862.116 med221.324 uldBPL52.105

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik