monumenta.ch > Servius > 63 > 12 > 1 > 23 > 2 > 60 > 44 > 36 > 38 > 14 > 1 > 49 > 51 > 18 > 86 > 78 > 71 > 46 > 32 > 75 > 5 > 34 > 77 > 21 > 20 > 56 > 15 > 26 > 82 > 49 > 90 > 24
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 23 <<<     >>> Versus 25

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 24

1 lm|aggeribus|lm agger proprie dicitur terra illa quae vallo facto propius ponitur, sed abusive et muros et munimenta omnia aggerem dicimus, sicut modo 'aggeribus moerorum' pro munimentis.
2 lm|moerorum|lm pro 'murorum' antique: nam veteres pleraque eorum quae nos per 'u' dicimus, per 'oe' diphthongon pronuntiabant. hinc est 'moerorum' pro 'murorum' et e contra 'punio' pro 'poenio', quod verbum a poena venit, hinc est et 'Punica regna vides', cum Poenos ubique legerimus. hoc autem facit orthographia Graeca: nam quam nos 'u' habemus, illi diphthongon habent ' ου': et ideo putarunt posse pro hac littera, licet non eandem, diphthongon poni.
3 lmnundant|lm implent et inundare faciunt.
Servius HOME

bav1646.376 bnf7761.51 bnf7959.219 bnf7960.173 bnf10307.421 csg862.90 med221.319 uldBPL52.101

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik