monumenta.ch > Servius > 622 > 627 > 241 > 23 > 531 > 485 > 188 > 427 > 557 > 894 > 793 > 539 > 524 > 157 > 296 > 122 > 400 > 495 > 104 > 579 > 499 > 230 > 165 > 538 > 710 > 106 > 865 > 711 > 600 > 832 > 566 > 368 > 529 > 414 > 543 > 817 > 696 > 365
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 364 <<<     >>> Versus 366

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 365

1 lm|urbe Latina|lm non est contrarium illi loco, ubi ait 'saepsit se tectis rerumque reliquit habenas', quod modo a Latina urbe auxilia venire commemorat: intellegimus enim Latinum in principio discordiae et tumultus paululum se abstinuisse, postea tamen nec suorum copias nec propria denegasse consilia; nam eum et coetui et foederibus interfuisse dicturus est.
2 lm|praemissi equites|lm hos neque alio loco a Turno missos usquam dixit, nec prius de eis mentionem fecit: dubitatur ergo a quo sint vel quibus praemissi, vel cur praemissi, cum eos constet aliis iam in campo positis advenire.
Servius HOME

bav1646.363 bnf7761.51 bnf7959.213 bnf7960.167 bnf10307.412 csg862.41 med221.308 uldBPL52.98

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik