monumenta.ch > Servius > 77 > 65 > 17 > 89 > 61 > 91 > 18 > 26 > 55 > 7 > 58 > 97 > 42 > 29 > 18 > 2 > 57 > 61 > 92 > 99 > 9 > 2 > 95
    >>> Versus 96

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 95

1 lm|fas habeant|lm ius; nec enim possunt aeterna esse quae ab hominibus facta sunt: Horatius 'debemur morti nos nostraque'. nam sicut animi facta inmortalia sunt, ita corporis pereunt: Sallustius 'ceterum studia omnia nostra, sicuti anima, inmortalia sunt'.
2 lm|certusque incerta pericula lustret Aeneas|lm securus dubia temptet. et hoc dicit: casibus licentiam haec petitio vult adimere. nam Aeneas sorte qua homo est, navigationis debet timere periculum: quod perit, si eius navibus aeternitas detur.
Servius HOME

bav1646.357 bnf7761.48 bnf7959.210 bnf7960.165 bnf10307.407 csg862.18 med221.303 uldBPL52.98