monumenta.ch > Servius > 115 > 593 > 792 > 161 > 203 > 644 > 357 > 295 > 664 > 473 > 609 > 255 > 593 > 466 > 484 > 229 > 415 > 270 > 859 > 706 > 524 > 875 > 124 > 545 > 105 > 366 > 360 > 678 > 262 > 604 > 549 > 366 > 276 > 593 > 258 > 697 > 672
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 671 <<<     >>> Versus 673

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 672

1 lmmago aurea|lm non est contrarium quod et caerulam et auream et argenteam maris esse dicit imaginem, quam scimus pro ventorum qualitate mutari et colores varios reddere: quod expressum in scuto fuisse significat.
2 lmbat|lm autem quidam pro 'erat' accipiunt, ut 'ast ego quae divum incedo regina'. sane ubique propositum est poetae Augusti gloriam praedicare; itaque maiorem partem operis in hoc clipeo Augusto adsignat.
3 lm|caerula|lm id est maria.
4 lm|fluctu cano|lm omnis enim spuma alba est.
Servius HOME

bav1646.351 bnf7959.207 bnf7960.162 bnf7962.82 bnf10307.403 csg861.365 med221.299 uldBPL52.98