monumenta.ch > Servius > 272 > 385 > 642 > 470 > 337 > 742 > 509 > 784 > 466 > 375 > 447 > 171 > 210 > 591 > 685 > 498 > 246 > 715 > 565
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 564 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 565

1 lm|horrendum dictu|lm dictum est e persona poetae, qui his quibus fides difficilior est, interponit adfectum, ut alibi 'horresco referens' et 'horrendum dictu, latices nigrescere sacros': et hoc facit, ut probabilitas credendi nascatur.
2 lm|terna arma movenda|lm figura poetica, nam 'trina' debuit dicere: 'arma' enim numeri sunt tantum pluralis. 'movenda' autem vel contra ipsum, vel ab ipso.
Servius HOME

bav1646.345 bnf7959.204 bnf7960.159 bnf7962.82 bnf10307.398 csg861.342 med221.294 uldBPL52.94