monumenta.ch > Servius > 932 > 55 > 754 > 577 > 351 > 595 > 106 > 636 > 598 > 351 > 416 > 121 > 233 > 571 > 435
    >>> Versus 436

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 435

1 lm|aegidaque horriferam|lm aegis proprie est munimentum pectoris aereum, habens in medio Gorgonis caput: quod munimentum si in pectore numinis fuerit, aegis vocatur: si in pectore hominis, sicut in antiquis imperatorum statuis videmus, lorica dicitur.
2 lm|turbatae|lm vel concitatae et iratae: vel pro 'turbantis': nam timuit homoeoteleuton, et fecit supinam significationem. alii ad fabulam referunt, quia dicitur in bello Gigantum arma perdidisse turbata, ut quasi ipsa nunc reparet: cuius dicti nullus auctor invenitur idoneus.
Servius HOME

bav1646.340 bnf7959.202 bnf7960.157 bnf7962.82 bnf10307.394 csg861.327 med221.290 uldBPL52.91

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik