monumenta.ch > Servius > 468 > 342 > 552 > 799 > 932 > 748 > 566 > 199 > 282 > 259 > 801 > 728 > 540 > 340 > 678 > 495 > 659 > 611 > 515 > 538 > 55 > 352
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 351 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 352

1 lm|quis deus|lm dubitando 'quis deus' adfirmat deum esse.
2 lmpsum credunt se vidisse iovem|lm in hoc scilicet nemore. sane ad illud adludit quod primi dicuntur Iovi templa et rem divinam fecisse -Aeacus enim primus in Arcadia templum Iovi constituisse dicitur - nec enim longe sunt a Iove Olympico: unde eos dicit Iovem vidisse, et quod ipsi sunt προσέληνοι, ut ait Statius 'Arcades astris lunaque priores': licet dicat Sallustius Cretenses primos invenisse religionem, unde apud eos natus fingitur Iuppiter.
Servius HOME

bav1646.337 bnf7959.200 bnf7960.156 bnf7962.82 bnf10307.392 csg861.316 med221.288 uldBPL52.88