monumenta.ch > Servius > 107 > 312 > 421 > 680 > 380 > 375 > 776 > 635 > 756 > 160 > 151 > 131 > 522 > 702 > 503 > 637 > 472 > 706 > 319 > 678 > 124 > 464 > 748 > 185 > 440 > 386 > 232 > 399 > 235 > 700 > 499 > 589 > 388 > 375 > 424 > 658 > 176 > 571 > 564 > 379 > 427 > 476 > 100 > 738 > 117 > 536 > 748 > 335 > 392 > 583 > 689 > 781 > 737 > 503 > 263 > 615 > 450 > 275
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 274 <<<     >>> Versus 276

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 275

1 lm|communemque vocate deum|lm aut quia Argivus est Hercules et supra dixit Aeneas tam Graecos quam Troianos de uno sanguinis fonte descendere: aut communem deum dixit inter deos atque homines: unde medius fidius dictus: aut utriusque naturae medium, id est inter mortalitatem et divinitatem. sunt enim numina aliqua tantum caelestia, aliqua tantum terrestria, aliqua media: quos deos Apuleius medioximos vocat, hoc est qui ex hominibus dii fiunt. alii communem deum ideo dictum volunt, quia secundum pontificalem ritum idem est Hercules, qui et Mars: nam et stellam Chaldaeis dicentibus unam habere dicuntur, et novimus Martem communem dici: Cicero 'Martemque communem', Vergilius 'et dis communibus aras'. item paulo post dat salios Herculi, quos Martis esse non dubium est. alii 'communem' humanum, beneficum, φιλάνθρωπον: unde et communes homines dicimus. Varro dicit deos alios esse qui ab initio certi et sempiterni sunt, alios qui inmortales ex hominibus facti sunt: et de his ipsis alios esse privatos, alios communes. privatos quos unaquaeque gens colit, ut nos Faunum, Thebani Amphiaraum, Lacedaemonii Tyndareum: communes quos universi, ut Castorem Pollucem Liberum Herculem.
2 lm|date vina|lm quia tantum diis superis vino libari decebat.
Servius HOME

bav1646.333 bnf7959.198 bnf7960.154 bnf7962.82 bnf10307.389 csg861.302 med221.285 uldBPL52.86

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik