monumenta.ch > Servius > 773 > 687 > 420 > 620 > 814 > 123 > 439 > 403 > 595 > 398 > 516 > 452 > 714 > 632 > 598 > 457 > 437 > 691 > 587 > 623 > 240 > 140 > 741 > 841 > 669 > 168 > 322 > 477 > 465 > 280 > 108 > 714 > 533 > 497 > 284 > 604 > 839 > 384 > 426 > 145 > 379 > 175 > 103 > 613 > 604 > 275 > 168 > 506 > 419 > 146 > 318 > 429 > 504 > 261 > 521 > 480 > 317 > 108 > 660 > 467 > 561 > 286 > 381 > 290 > 278 > 708 > 672 > 395 > 108 > 672 > 664 > 308 > 242 > 495 > 687 > 468 > 649 > 569 > 127 > 664 > 308 > 295 > 515 > 935 > 303 > 691 > 290 > 883 > 260 > 187 > 214 > 685 > 567 > 689 > 754 > 382 > 479 > 183
    >>> Versus 184

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 183

1 lm|perpetui tergo bovis|lm [aut] secundum Homerum intellegendum, qui dicit carnes dorsi apponi solitas honorabilioribus, ut sit sensus talis: posuit ante eos magni bovis carnes eas quae apud maiores in honore fuerunt. et re vera 'perpetui': nam de hoc bove immolato Herculi carnes carius vendebantur causa religionis, et inde alter redimebatur, qui ex illius pretio comparatus quasi perpetuus esse videbatur. 'tergo' autem potest a parte totum intellegi: quamvis alii dicant ideo 'tergo bovis', quod ad aram maximam aliquid servari de tauro nefas est; nam et corium illius mandunt.
2 lm|lustralibus|lm aut pinguibus: moris enim fuerat completo lustro pingues victimas offerre censores: aut certe de quinquennali bove, id est perfectae aetatis: nam Homerus dicit πίονα πενταέτηρον. aut quia per quinquennium ipsis victimis urbs lustrari solebat. alii proprie 'lustralia' dicunt quae duabus manibus accepta in aram pontifex vel censor inponit: quae non prosecantur.
Servius HOME

bav1646.331 bnf7959.197 bnf7960.153 bnf7962.82 bnf10307.386 csg861.292 med221.283 uldBPL52.84

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik