monumenta.ch > Servius > 668 > 526 > 362 > 445 > 528 > 59 > 415 > 255 > 376 > 663 > 734 > 771 > 256 > 349 > 263 > 682
    >>> Versus 683

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 682

1 lm|altum praeneste|lm Cato dicit 'quia is locus montibus praestet, Praeneste oppido nomen dedit'. ergo 'altum', quia in montibus locatum.
2 lm|quique arva gabinae iunonis|lm Gabii populi, diu in agris morati, tandem Gabios condiderunt: unde perite 'arva' dixit, non moenia. sane illic Iuno religiosissime colitur. est autem locus haud longe ab urbe.
Servius HOME

bav1646.318 bnf7959.191 bnf7960.147 bnf7962.77 bnf10307.376 csg861.243 med221.273 uldBPL52.74