monumenta.ch > Servius > 773 > 712 > 144 > 770 > 740 > 907 > 629 > 606 > 266 > 273 > 135 > 401 > 265 > 204 > 654 > 299 > 509 > 571 > 308 > 423 > 252 > 519 > 177 > 257 > 425 > 839 > 277 > 536 > 814 > 283 > 634 > 474 > 592 > 586 > 487 > 422 > 161 > 484 > 453 > 772 > 612
    >>> Versus 613

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 612

1 lmpse quirinali trabea|lm Suetonius in libro de genere vestium dicit tria genera esse trabearum: unum dis sacratum, quod est tantum de purpura; aliud regum, quod est purpureum, habet tamen album aliquid; tertium augurale de purpura et cocco. 'Quirinali' ergo regali.
2 lm|cinctuque gabino|lm 'Gabinus cinctus' est toga sic in tergum reiecta, ut una eius lacinia a tergo revocata hominem cingat. hoc autem vestimenti genere veteres Latini, cum necdum arma haberent, praecinctis togis bellabant: unde etiam milites in procinctu esse dicuntur. hoc rursus utebatur consul bella indicturus ideo quia, cum Gabii, Campaniae civitas, sacris operaretur, bellum subito evenit: tunc cives cincti togis suis ab aris ad bella profecti sunt et adepti victoriam: unde hic ortus est mos.
Servius HOME

bav1646.315 bnf7959.189 bnf7960.146 bnf7962.79 bnf10307.374 csg861.231 med221.271 uldBPL52.72