monumenta.ch > Servius > 320 > 61 > 333 > 103 > 397 > 486 > 43 > 445 > 558 > 152 > 736 > 192 > 313 > 604 > 263 > 112 > 44 > 320
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 319 <<<     >>> Versus 321

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 320

1 lm|cisseis|lm regina Hecuba filia secundum Euripidem Cissei, quem Ennius et Pacuvius et Vergilius sequuntur: nam Homerus Dymantis dicit. haec se facem parere vidit et Parin creavit, qui causa fuit incendii. ergo nunc hoc dicit, talis erit Veneri partus suus: nam sicut per Parin Troia iniuria consumpta est, sic per Aenean reliquiae Troianorum. conparatio autem iniuriosa: nam Veneri Hecubam, Parin Aeneae, Helenam Laviniae conparat.
2 lmugales|lm coniugales, matrimonio et sanguine conceptos.
Servius HOME

bav1646.308 bnf7959.185 bnf7960.143 bnf7962.79 bnf10307.368 csg861.202 med221.266 uldBPL52.66

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik