monumenta.ch > Servius > 773 > 687 > 420 > 620 > 814 > 123 > 439 > 403 > 595 > 398 > 516 > 452 > 714 > 632 > 598 > 457 > 437 > 691 > 587 > 623 > 240 > 140 > 741 > 841 > 669 > 168 > 322 > 477 > 465 > 280 > 108 > 714 > 533 > 497 > 284 > 604 > 839 > 384 > 426 > 145 > 379 > 175 > 103 > 613 > 604 > 275 > 168 > 506 > 419 > 146 > 318 > 429 > 504 > 261 > 521 > 480 > 317 > 108 > 660 > 467 > 561 > 286
    >>> Versus 287

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 286

1 lmnachiis sese referebat ab argis|lm bene 'Inachiis'; non enim una est Argos. fuit enim et in Italia, quam Diomedes condidit, quae primo Argi, post Argyrippa, post Arpi dicta est. fuit et in Thessalia: Lucanus 'ubi nobile quondam nunc super Argos arant' (Lucan. 6,355). fuit et haud longe ab Athenis, quod a siti Argos dipsion dictum est. apud quos erat magna societas inter eos qui uno puteo utebantur: unde et fratrias dixerunt ἀπὸ τοῦ φρέατος, id est a puteo, quas tribus vocamus. et notandum quod, ubi bonus sequitur eventus Troianos, Iuno removetur: et congrue, quasi numen inimicum, quod praesens posset nocere.
Servius HOME

bav1646.308 bnf7959.185 bnf7960.142 bnf7962.78 bnf10307.367 csg861.198 med221.265 uldBPL52.65

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik