monumenta.ch > Servius > 68 > 42 > 16 > 1 > 49 > 121 > 81 > 34 > 68 > 13 > 103 > 53 > 19 > 70 > 12 > 58 > 62 > 93 > 207 > 26 > 4 > 99 > 94 > 84 > 19 > 5 > 87 > 342 > 85 > 26 > 31 > 13 > 16
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 15 <<<     >>> Versus 17

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 16

1 lm|sera sub nocte|lm quasi eo tempore, quo naturali libertate uti consueverunt. 'sub sera nocte' per noctem seram.
2 lm|rudentum|lm naturaliter 'ru' longa est: Persius 'findor ut Arcadiae pecuaria rudere dicas'. systolen ergo fecit. ruditus autem proprie est clamor asinorum, sicut grunnitus porcorum, ranarum coax: quae nomina a sono vocis constat esse composita.
Servius HOME

bav1646.301 bnf7959.180 bnf7960.139 bnf7962.74 bnf10307.361 csg861.168 med221.259 uldBPL52.59

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik