monumenta.ch > Servius > 773 > 687 > 420 > 620 > 814 > 123 > 439 > 403 > 595 > 398 > 516 > 452 > 714 > 632 > 598 > 457 > 437 > 691 > 587 > 623 > 240 > 140 > 741 > 841
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 840 <<<     >>> Versus 842

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 841

1 lm|magne cato|lm Censorium dicit, qui scripsit historias, multa etiam bella confecit: nam Uticensem praesente Augusto, contra quem pater eius Caesar et dimicavit et Anticatones scripsit, laudare non poterat.
2 lm|te cosse relinquat|lm Cossus tribunus militaris consulari potestate fuit. hic regem Tuscorum Lartem Tolumnium, a loco dictum, occidit et secunda post Romulum opima spolia revocavit. erit autem nominativus 'hic Lars, huius Lartis'.
Servius HOME

bav1646.299 bnf7959.178 bnf7960.137 bnf7962.73 bnf10307.359 csg861.157 med221.257 ubk206.224 uldBPL52.57

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik