monumenta.ch > Servius > 390 > 410 > 356 > 469 > 364 > 803 > 523 > 20 > 350 > 640 > 479 > 688 > 119 > 626 > 790 > 590 > 645 > 605 > 173 > 782 > 311 > 420 > 395 > 322 > 279 > 125 > 303 > 386 > 118 > 198 > 661 > 594 > 184 > 212 > 468 > 240 > 354 > 775
    >>> Versus 776

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 775

1 lm|castrumque inulm una est in Italia civitas, quae castrum novum dicitur: de hac autem ait 'castrum Inui', id est Panos, qui illic colitur. Inuus autem latine appellatur, Graece Πάν: item Ἐφιάλτης Graece, latine Incubo: idem Faunus, idem Fatuus, Fatuclus. dicitur autem Inuus ab ineundo passim cum omnibus animalibus, unde et Incubo dicitur. 'castrum' autem civitas est; nam castra numero plurali dicimus, licet legerimus in Plauto 'castrum Poenorum': quod etiam diminutio ostendit; nam 'castellum' dicimus.
Servius HOME

bav1646.296 bnf7959.177 bnf7960.135 bnf7962.72 bnf10307.356 csg861.145 med221.254 ubk206.220 uldBPL52.54

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik