monumenta.ch > Servius > 144 > 162 > 504 > 672 > 352 > 319 > 876 > 342 > 169 > 129 > 667 > 352 > 311 > 109 > 202 > 563 > 345 > 535 > 266 > 203 > 729 > 370 > 729 > 467 > 889 > 451 > 261 > 113 > 120 > 811 > 431 > 749
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 748 <<<     >>> Versus 750

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 749

1 lm|deus evocat|lm non dicit quis, sicut supra 'di, quibus imperium est animarum'. sed alii Mercurium volunt propter hoc 'hac animas ille evocat orco pallentes, alias sub Tartara tristia mittit'. et est ratio: nam νοῦς dicitur, id est sensus, quo philosophiam, quae haec indicat, intellegimus, quia ipse etiam invenit litteras.
2 lm|agmine magno|lm impetu. et dictum est imperative, ἀπειλητικῶς: non enim blanditiis inductae redeunt, sed necessitate quadam coguntur ut potantes velint reverti.
Servius HOME

bav1646.294 bnf7959.176 bnf7960.135 bnf7962.71 bnf10307.355 csg861.139 med221.253 ubk206.218 uldBPL52.53

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik