monumenta.ch > Servius > 562 > 437 > 328 > 636 > 429 > 154 > 228 > 692 > 642 > 199 > 402 > 737 > 476 > 255 > 428 > 19 > 659 > 215 > 359 > 321 > 535 > 254 > 747 > 57 > 18 > 31 > 660 > 108 > 391 > 405 > 348 > 441 > 532 > 601 > 210 > 337 > 843 > 721 > 343 > 670
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 669 <<<     >>> Versus 671

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 670

1 lm|quae regio Anchisen, quis habet locus??|lm bene et generalitatem requirit et speciem, quo possit facilius invenire: nam locus in regione est.
2 lmllius ergo|lm propter illum, vel causa illius. 'ergo' autem coniunctio fuit, sed per accentus mutationem in adverbium transiit: et est sola particula, quae habet in fine circumflexum. multi male putant nomen esse indeclinabile, et dicunt positum esse pro 'causa'. 'causa' autem nomen est, quod ponitur pro 'ratione': qui casus declinatione caret.
Servius HOME

bav1646.290 bnf7959.173 bnf7960.132 bnf7962.69 bnf10307.350 csg861.121 med221.248 ubk206.212 uldBPL52.49

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik