monumenta.ch > Servius > 562 > 437 > 328 > 636 > 429 > 154 > 228 > 692 > 642 > 199 > 402 > 737 > 476 > 255 > 428 > 19 > 659 > 215 > 359 > 321 > 535
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 534 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 535

1 lm|hac vice sermonum|lm haec sacra, ut diximus supra, praeter unius diei spatium non tenebant: unde veretur Sibylla, ne inanibus fabulis 'datum', id est statutum et legitimum, 'tempus' teratur. quod autem dicit 'aurora medium axem traiecerat', illud ostendit, quod secundum Tuscos diei ortus est a sexta diei hora; ortus enim diei habet auroram. Donatus tamen dicit Auroram cum quadrigis positam Solem significare.
Servius HOME

bav1646.284 bnf7959.169 bnf7960.129 bnf7962.66 bnf10307.345 csg861.96 med221.243 ubk206.205 uldBPL52.44