monumenta.ch > Servius > 361 > 269 > 573 > 334 > 332 > 791 > 609 > 372 > 792 > 685 > 155 > 627 > 144 > 489 > 232 > 208 > 601 > 155 > 355 > 363 > 121 > 353 > 697 > 651 > 203 > 229
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 228 <<<     >>> Versus 230

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 229

1 lm|ter socios|lm aut saepius, aut re vera ter: licet enim a funere contraxerint pollutionem, tamen omnis purgatio ad superos pertinet, unde et ait inparem numerum: aut quia hoc ratio exigit lustrationis.
2 lm|circumtulit|lm purgavit. antiquum verbum est. Plautus 'pro larvato te circumferam', id est purgabo: nam lustratio a circumlatione dicta est vel taedae vel sulphuris. Iuvenalis 'si qua darentur sulphura cum taedis'.
Servius HOME

bav1646.273 bnf7959.162 bnf7960.123 bnf7962.60 bnf10307.334 csg861.52 med221.229 ubk206.196 uldBPL52.35

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik