monumenta.ch > Servius > 682 > 602 > 166 > 209 > 625 > 677 > 564 > 439 > 670 > 231 > 313 > 699 > 595 > 441 > 723 > 210 > 54 > 401 > 265 > 164 > 268 > 660 > 51 > 68 > 200 > 343 > 227 > 763 > 182 > 426 > 749 > 323 > 145 > 252 > 8 > 321 > 665 > 415 > 308 > 784 > 712 > 253 > 487 > 121
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 120 <<<     >>> Versus 122

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 121

1 lm|si fratrem pollux alterna morte redemit|lm ut diximus supra, Helena et Pollux de Iove nati inmortales fuerunt, nam Castor Tyndarei filius fuit: cuius mortem suo interitu fraterna pietas redemit. quod ideo fingitur, quia horum stellae ita se habent, ut occidente una oriatur altera. et item exemplum per comparationem: quod quia pium est, se ad frequentiam contulit dicendo 'itque reditque viam totiens'.
Servius HOME

bav1646.268 bnf7959.158 bnf7960.121 bnf7962.56 bnf10307.329 csg861.30 med221.225 ubk206.192 uldBPL52.30

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik