monumenta.ch > Servius > 68 > 83 > 99 > 36 > 34 > 7 > 85 > 53 > 82 > 2 > 73 > 88 > 85 > 49 > 96 > 44 > 36 > 55 > 11 > 56 > 48 > 46 > 77 > 63 > 29 > 82 > 93 > 43 > 65 > 73 > 33 > 335 > 34 > 77 > 91 > 27 > 74 > 86 > 43
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 42 <<<     >>> Versus 44

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 43

1 lm|quo Lati ducunt aditus centum ostia centum|lm non sine causa et aditus dixit et ostia: nam Vitruvius qui de architectonica scripsit, ostium dicit per quod ab aliquo arcemur ingressu, ab obstando dictum, aditum ab adeundo, per quem ingredimur.
2 lm|ostia centum|lm finitus numerus pro infinito est, licet possit et rationabiliter dictum esse: responsa enim Sibyllae in hoc loco plus minus centum sermonum sunt. inveniuntur tamen Apollinis logia et viginti quinque et trium sermonum: unde melius est finitum pro infinito accipi.
Servius HOME

bav1646.264 bnf7959.156 bnf7960.118 bnf7962.54 bnf10307.325 csg861.12 med221.221 ubk206.185 uldBPL52.26

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik