monumenta.ch > Servius > 96 > 21 > 80 > 59 > 98 > 95 > 93 > 49 > 53 > 65 > 34 > 77 > 73 > 63 > 46 > 61 > 43 > 74 > 55 > 44 > 83 > 90 > 72 > 24 > 89 > 79 > 52 > 37
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 36 <<<     >>> Versus 38

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 37

1 lm|non hoc ista sibi tempus spectacula poscit|lm et supra diximus Apollinem sex mensibus apud Lycios et sex apud Delum dedisse responsa. item lectum est deos aliquotiens tantum kalendis, aliquotiens tantum idibus vaticinari; nonnumquam diei vel prima vel media vel postrema parte, unde est in iure fissus dies, id est non totus religiosus: quem nunc ostendit dicens non oportere Aenean religiosam diei partem perdere, id est oraculis congruam. sane sciendum 'poscit' lectionem esse meliorem: tempus enim poscit spectacula, non a spectaculis poscitur.
Servius HOME

bav1646.264 bnf7959.156 bnf7960.118 bnf7962.54 bnf10307.325 csg861.11 med221.221 ubk206.185 uldBPL52.26