monumenta.ch > Servius > 253 > 77 > 85 > 512 > 31 > 337 > 264 > 25 > 657 > 63 > 263 > 698 > 554 > 830 > 70 > 231 > 321 > 100 > 744 > 515 > 613 > 128
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 127 <<<     >>> Versus 129

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 128

1 lm|campus|lm saxi latitudo.
2 lm|apricis|lm sole gaudentibus. sane apricus et locus dicitur sole calens: quod est opaco et abdito contrarium: et apricos dicimus locis apricis gaudentes: Vergilius 'duceret apricis in collibus uva colorem', Persius 'nostra ut Floralia possint aprici meminisse senes'. 'apricum' autem quasi ἄνευ φρίκης, sine frigore: inde et Africa, quod est calidior.
3 lm|mergis|lm Aesacus Priami filius fuit. hic se praecipitavit de muro nec periit: et cum hoc saepius faceret, deorum miseratione in avem versus est, quae ad imitationem praecipitandi quasi idem facit saepe mergendo.
Servius HOME

bav1646.248 bnf7959.145 bnf7960.111 bnf7962.47 bnf10307.311 med221.206 ubk206.171 uldBPL52.11

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik