monumenta.ch > Servius > 14 > 28 > 77 > 26 > 18 > 61 > 27 > 58 > 84 > 9 > 57 > 25 > 83 > 50 > 64 > 7 > 19 > 29 > 68 > 65 > 73 > 1 > 46 > 23 > 15 > 79 > 30 > 10 > 67 > 48 > 98 > 35 > 85 > 92 > 11 > 59 > 76 > 4 > 22 > 28 > 3 > 41 > 8 > 27 > 83 > 758 > 55 > 29 > 7 > 2 > 21 > 70 > 713 > 23 > 32 > 86 > 44 > 33 > 76 > 38 > 5 > 59 > 4 > 3 > 73 > 95 > 60 > 21 > 66 > 49 > 93 > 81
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 80 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 81

1 lm|recepti nequiquam cineres|lm cineres pro ipso patre posuit, ac si diceret, salve pater de Troia liberate sine causa: propter quod sequitur 'non licuit fines Italos fataliaque arva'. alii ad historiam supra dictam referunt distinctione mutata, ut dicant: 'recepti iterum cineres' semel ex Troia, semel a Diomede, qui dicitur ossa eius eruta cum Palladio reddidisse Aeneae: 'nequiquam' autem secundum Epicureos, qui dicunt omnia perire cum corpore.
2 lm|animaeque umbraeque paternae|lm vocativus pluralis est: nam Plato et Aristoteles et omnes periti dicunt in homine quattuor esse animas: unam vitalem, ut in vermibus, qui tantum moventur: aliam sensualem, ut in mutis animalibus, in quibus est sensus et timoris et gaudii: tertiam intellectualem, ut in hominibus, qui et cogitare et recte iudicare possunt: esse etiam quartam infra omnes quae φυσική vocatur naturalis, ut est in herbis et arboribus, quae etiam motu carentes, vitam tamen habent; nam et nascuntur et crescunt et pereunt, unde est 'atque interfice messes'. his rebus colligitur, hominem harum omnium animarum esse participem: unde Sallustius ait 'alterum nobis cum diis, alterum cum beluis commune est'. de umbris autem facilis est probatio: nam si quattuor sunt animae, sequitur ut tot sint umbrae; ut si quis inter duas stet lucernas, geminam umbram creat. hoc autem de animis etiam Lucretius adserit; sed non tantum veritati studet, quam sectae Epicureae. alii ista fugientes dicunt, 'animae' et 'umbrae' genetivum esse singularem, ut sit 'cineres umbrae et animae paternae': quod non valde probandum est: nec enim umbra aut anima cineres habent.
Servius HOME

bav1646.247 bnf7959.144 bnf7960.110 bnf7962.46 bnf10307.309 med221.205 ubk206.168