monumenta.ch > Servius > 265 > 120 > 780 > 428 > 23 > 317 > 273 > 109 > 789 > 167 > 189 > 442 > 535 > 345 > 21 > 467 > 74 > 507 > 22 > 353 > 319 > 224 > 44 > 217 > 818 > 463 > 261 > 649 > 41 > 845 > 289 > 703 > 48
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 47 <<<     >>> Versus 49

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 48

1 lm|maestas aras|lm aut ipsi maesti; aut medium se praebet: nam et hominem fuisse novit, et vult eum ex consecratione numen effectum; nam 'maestas aras' ad hominem pertinet, id est diis manibus consecratas, et quod paulo post dicit 'altaria liquit' vult esse divinitatis post apotheosin, posteaquam deus confirmatus est: unde est et 'adytis', quae templorum sunt, et 'successit tumulo', quod est hominis.
Servius HOME

bav1646.245 bnf7959.143 bnf7960.110 bnf7962.46 bnf10307.308 med221.204 ubk206.165

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik