monumenta.ch > Servius > 178 > 154 > 194 > 5 > 105 > 20 > 261 > 5 > 150 > 1 > 383 > 237 > 20 > 564 > 1 > 136 > 394 > 526 > 199 > 258 > 325 > 126 > 193 > 405 > 127 > 357 > 268 > 190 > 6 > > 162 > 459 > 419 > 534 > 280 > 360 > 101 > 4 > 287 > 4
    >>> Versus 5

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 4

1 lm|conlucent flammis|lm lucent undique: in honorem enim regum cum facibus procedebatur a populo: unde ait de Pallante 'lucet via longo ordine flammarum et late discriminat agros'. postea etiam funebres lectulos proferre coeperunt: unde est etiam in sexto 'vel quae Tiberine videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem', cum de Marcello aedili diceret, filio sororis Augusti, in cuius honorem hoc factum est.
2 lm|quae tantum|lm in quantitate est admiratio. sane sciendum Varronem dicere, Aeneam ab Anna amatum: et licet, ut supra diximus, plurimum tempus intersit, lectum tamen est.
Servius HOME

bav1646.244 bnf7959.142 bnf7960.109 bnf7962.45 bnf10307.306 med221.202 ubk206.163

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik