monumenta.ch > Servius > 668 > 526 > 362 > 445 > 528 > 59 > 415 > 255 > 376 > 663 > 734 > 771 > 256 > 349 > 263 > 682 > 703 > 360 > 608 > 618 > 736 > 574 > 384 > 438 > 772 > 482 > 613 > 434 > 258 > 653
    >>> Versus 654

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 653

1 lm|vixlm excusat vitae abruptionem, quia dicit Plato magna poena adfici animas eorum qui vitam ante tempus relinquunt.
2 lm|et quem dederat cursum fortuna pereglm non natura, nec fatum. tribus enim humana vita continetur: natura, cui ultra centum et viginti solstitiales annos concessum non est; fato, cui nonaginta anni, hoc est tres Saturni cursus, exitium creant, nisi forte aliarum stellarum benignitas etiam tertium eius superet cursum: fortuna, id est casu, qui ad omnia pertinet quae extrinsecus sunt, ut ad ruinam, incendia, naufragia. bene ergo dixit 'Fortuna': sic Cicero in Philippicis 'multa mihi inminere videbantur praeter naturam praeterque fatum', id est gladii Antonii ex casu.
Servius HOME

bav1646.241 bnf7959.141 bnf7960.108 bnf7962.44 bnf10307.304 med221.200 ubk206.160

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik