monumenta.ch > Servius > 609 > 229 > 715 > 622 > 657 > 351 > 587 > 412 > 251 > 652 > 151 > 571 > 371 > 488 > 689 > 660 > 340 > 632 > 190 > 209 > 251 > 562 > 280 > 192 > 732 > 329 > 406 > 625 > 384 > 357 > 200 > 205 > 331 > 609 > 681 > 341 > 385 > 362 > 302 > 573 > 191 > 191 > 276 > 471 > 143 > 695 > 625 > 236 > 344 > 229 > 496
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 495 <<<     >>> Versus 497

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 496

1 lmmpius|lm qui gladium reliquit furenti. hoc autem tractum est de Homero, qui dicit gladium Aiaci datum ab Hectore et Hectori ab Aiace balteum, quae eis exitio fuerunt: nam alter tractus est balteo, alter se donato telo interemit.
2 lm|exuvias|lm vestes Aeneae, quem hostem dixerat supra 'i soror, atque hostem supplex adfare superbum', item 'dulces exuviae'.
3 lm|lectumque iugalem|lm eleganter etiam in morte perseverat in amore, et quatenus potest Aeneae se coniungit, si uno igne cum eius concremetur exuviis.
Servius HOME

bav1646.237 bnf7959.138 bnf7960.106 bnf7962.42 bnf10307.301 med221.196 ubk206.160