monumenta.ch > Servius > 798 > 483 > 317 > 127 > 225 > 195 > 619 > 525 > 631 > 322 > 380 > 684 > 318 > 387 > 755 > 120 > 573 > 544 > 556 > 163 > 315 > 572 > 578 > 419 > 388 > 244 > 550 > 775 > 179 > 493 > 483 > 179 > 354 > 213 > 374 > 139 > 262 > 483 > 262 > 316 > 195 > 133 > 195 > 506 > 373 > 270 > 869 > 168 > 288 > 546 > 394 > 325 > 739 > 695 > 442 > 296 > 389 > 578 > 315 > 117 > 315 > 725 > 638 > 597 > 297 > 440 > 707 > 578 > 289 > 591 > 827 > 390 > 691 > 630 > 398 > 398 > 630 > 278 > 465 > 598 > 622 > 364 > 456 > 777 > 327 > 760 > 579 > 517 > 138 > 305
    >>> Versus 306

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 305

1 lm|dissimulare etiam|lm hic quasi reus Aeneas a Didone accusatur: [ingrati ergo dissimulare] et quasi ab actu criminis coepit: nam qui dissimulat, aliquotiens cogitat: et, quasi non sit dubium, cum proficiscendo Didonem laedat Aeneas, ita incipit: dissimulare, id est, non tantum proficisci, quod est per se malum; sed ut me falleres.
2 lm|dissimulare etiam|lm satis artificiosa adlocutio est: nam interdum subtiliter et sibi consulit sub facie utilitatis Aeneae, et nunc irata, nunc supplex agit. 'dissimulare' autem ideo, ac si diceret: ita rem pudendam cogitas, ut eam fateri nolis; supra enim dixerat 'quae rebus sit causa novandis dissimulent'. post illud inducit, quod dictum est, primum accepisti beneficium 'nec te data dextera quondam': reliqua per singula loca aperientur.
3 lm|perfide|lm muliebre verbum: hoc enim frequenter utitur 'solam nam perfidus ille te colere' et alibi 'has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit'.
Servius HOME

bav1646.231 bnf7959.135 bnf7960.104 bnf7962.39 bnf10307.295 med221.191 ubk206.160

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik