monumenta.ch > Servius > 151 > 371 > 689 > 488 > 340 > 660 > 190 > 632 > 209 > 251 > 192 > 562 > 280 > 329 > 384 > 625 > 205 > 732 > 609 > 406 > 357 > 681 > 341 > 362 > 302
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 301 <<<     >>> Versus 303

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 302

1 lm|thyias|lm Baccha: nam sicut a Baccho Bacchae, sic et a Thyoneo, Thyiades dicuntur. 'commotis' autem 'sacris' ideo dixit, quia in sacrorum renovatione commovebantur simulacra: unde Horatius 'non ego te candide Bassareu invitum quatiam'. quidam ἀπὸ τοῦ θύειν, quod est insane currere, dictas volunt.
2 lm|trieterica|lm triennalia: Liberi enim sacra tertio quoque anno innovabantur. sane sciendum
3 lm|orgia|lm apud Graecos dici sacra omnia, sicut apud Latinos caeremoniae dicuntur. sed iam abusive sacra Liberi 'orgia' vocantur, vel ἀπὸ τῆς ὀργῆς, id est a furore; vel ἀπὸ τῶν ὀρέων, ex silvis.
Servius HOME

bav1646.231 bnf7959.135 bnf7960.103 bnf7962.39 bnf10307.295 med221.191 ubk206.160

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik