monumenta.ch > Servius > 660 > 103 > 12 > 293 > 247 > 112 > 178 > 625 > 726 > 298 > 723 > 341 > 683 > 449 > 563 > 415 > 417 > 515 > 194 > 237 > 699 > 26 > 211 > 337 > 287 > 372 > 58 > 602 > 416 > 181
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 180 <<<     >>> Versus 182

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 181

1 lm|monstrum|lm bene vituperavit Famam ex accidentibus personae, per parentes malos et fratres: et quod eam describit, non est narratio, sed argumentatio. quidni monstrum, quae huius naturae sit, ut quot plumas, tot oculos, tot linguas, tot aures et cetera?
2 lm|quot sunt corpore plumae|lm non ipsius, sed in omnium corporibus: nam exaggeratio est, ac si diceret 'quot sunt arenae'.
Servius HOME

bav1646.226 bnf7959.132 bnf7960.102 bnf7962.38 bnf10307.292 med221.188 ubk206.160

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik