monumenta.ch > Servius > 238 > 407 > 669 > 280 > 823 > 263 > 351 > 416 > 44 > 417 > 116 > 545 > 239 > 117 > 686 > 450 > 114 > 541 > 110
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 109 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 110

1 lm|fatis incerta feror|lm bene omnia tetigit quibus res humanae reguntur: casum, fata, voluntatem deorum. alii sic exponunt: quia scio fatis aliud videri, ideo de Iovis voluntate nunc dubito: ergo 'fatis' propter fata. sane oratorie et blanditur et pugnat, sed non palam, dicendo incertam se esse de voluntate fatorum.
Servius HOME

bav1646.224 bnf7959.131 bnf7960.101 bnf7962.38 bnf10307.291 med221.186 ubk206.160